Hortus floridus in quo rariorum & minus vulgarium florum icones ad vivam varamq [ue] formam accuratissime delineatae et secundum quatuor anni tempora divisae exhibentur incredibili labore ac diligentia Crisp. Passaei junioris delineatae ac suum in ordinem redactae
Author
van de Passe, Crispijn
text
1614
Ioannem Ianssonium
Arnheimij
www.worldcat.org/oclc/1225402
book
XXVI.
TULIPA LATIFOL. PRAECOX
PURPUREO FLORE. ALBO FLORE. FLORE EX PURPURA RUBIVENTI, ORIS ALBIS
Ex Bulbosum florum numero & Tulipa est, flos peregrinus; cuius
differentes
sunt species
maxima
colorum varietate luxuriantes. Maioribus
fere
eadem omnibus forma est; folia eis bina aut terna, crassa, oblonga, lata, per oras subinde
modice
reflexa,
quae
cum
primum
erumpunt,
modice
rubere
videtur
, adulta
vero
albicant: caulis inter ea exit pedalis, aut paulo altior; cui unicus flos insidet sursum spectans,
e
senis foliolis, patenti profundiori &
aliquatulum
angustioris oris cyatho, aut inverso huius
formae
pileo quodammodo similis; quie
fere
inodurus est. Semen cartilaginosum, planum, in capitulis nascitur,
quae
maturato semine in tres dehiscunt partes. Radix bulbosa est,
a
Narcissi bulbis parum distans. Hic tres flores coloribus differentes, exprimuntur; quorum primus, prupureo
violae
colore, non tamen
aequali
, sed
multa
varietate differente, vestitur, secundus frigioris omnium impatientissimus, albus est, roseis licet interdum aut purpureis lineis aut venis intercurrentibus ornetur: tertius
phaeaniceo
fere
est colore, ad pupureum nonnhihil
tendete
, unguibus ac oris albentibus spectabilis, qualem nuper in cultissimo Wolfwinckelij horto
summa
delctatione vidimus.